[11] te quoque magno opere, Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem[32] quaestioni iudex[33] praeesses, talem te et nobis et rei[34] publicae hoc tempore impertias. [cap.5] quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria[35] ac severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt[36]; omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam[37] sperant futuram.