[105] ad Volaterras in castra Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. [cap.37] quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant[289] statim; qui non norat hominem aut rem. at qui[290] ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis[291], iudices, continuo dicere: “necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique produntur.” hic nihil est quod suspicione occupetis[292].