Pro Sex. Roscio Amerino
M. M Tulli Ciceronis pro Sex. Roscio Amerino Oratio
[1] [cap.1] credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum[1] tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim[2], is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi[3] propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.[4]