Pro rege Deiotaro
PRO REGE DEIOTARO AD C. CAESAREM ORATIO
[1] [cap.1] cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me[1] perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regis[2], quod ipsum, etsi[3] non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum.
[2] deinde eum regem quem ornare antea[4] cuncto cum senatu solebam[5] pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber[6]. crudelis Castor[7], ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen[8] adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat[9], commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere[10] duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
[3] fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam[11], non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset[12], eum accuset solutus.
[4] [cap.2] perturbat me, C. Caesar[13], etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum[14] per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.
[5] moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos[15] parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis[16] spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
[6] hanc enim, C. Caesar[17], causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi[18] non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum[19] recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
[7] quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque[20] usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
[8] [cap.3] iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum[21] illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant[22], quodque[23] apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam[24] tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam[25] in bellis neque in proeliis quam in[26] promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.
[9] cum facile orari, Caesar, tum semel exorari[27] soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum[28] auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse[29] aetatis excusatione usus esset.
[10] ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam[30] culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est[31]. is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum[32] ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.
[11] [cap.4] cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta[33], consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis[34] imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen timore quiescendum esse[35] arbitrabatur. maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis[36] consularis—sic enim ei nuntiabatur[37]—cunctum senatum, totam Italiam effusam[38]. talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri[39] subsequebantur. nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum[40] hominum contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum[41] litteraeque venerunt.
[12] ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem[42] nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim[43], si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius[44] fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto[45] ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus[46] praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
[13] [cap.5] ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus[47] ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad[48] insequentem, id est ad periculi[49], non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit.
[14] ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum[50] et probatissimum[51] omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere[52]; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris.
[15] is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te[53] suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas[54], suspicari profecto[55] non potes. ut enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius[56] ferocitatis victorem orbis terrae[57] non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi[58], a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos[59], omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? quonam[60] ille modo cum regno, cum domo[61], cum coniuge, cum carissimo[62] filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?
[16] [cap.6] at, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. quis consideratior illo, quis tectior[63], quis prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia. cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita[64] est? quod igitur facinus nec in hominem imprudentem[65] caderet[66] propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis?
[17] at quam non[67] modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! “cum” inquit[68] “Blucium[69] venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari[70] constituerat. huc te e balneo[71], prius quam accumberes, ducere volebat. erant enim[72] armati ut te[73] interficerent in eo ipso loco conlocati.” en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules[74], Caesar, initio, cum est ad me ita[75] causa delata, Phidippum[76] medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab[77] isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus[78] : “medicum indicem subornavit; finget[79] videlicet aliquod crimen veneni.” etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.
[18] quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primum[80] occultius in potione, in cibo[81]; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum[82], negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius[83] hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
[19] at quam festive crimen contexitur! “tua te” inquit “eadem quae[84] saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle.” [cap.7] quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta[85], continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri[86] magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc[87] isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus[88] inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio[89] animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
[20] obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos[90] illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui[91] tumultus, num quid nisi modeste[92], nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?
[21] “in posterum” inquit “diem distulit ut, cum in castellum[93] ventum esset, ibi cogitata perficeret.” non video causam loci mutandi[94], sed tamen acta res criminose est. “cum” inquit “vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tua[95] fortuna servavit: in cubiculo[96] malle dixisti.” di te perduint[97], fugitive! ita non[98] modo nihili et[99] improbus, sed fatuus et[100] amens es. quid? ille signa aenea in balneo[101] posuerat, quae e balneo in cubiculum transire[102] non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. “horum” inquit “eram conscius.” quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat[103] ab[104] se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare[105]?
[22] “et fratres meos,” inquit, “quod erant conscii, in vincla[106] coniecit[107].” cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?
[cap.8] reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse[108], cum a te animo esset[109] alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis[110] tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.
[23] at misit ad nescio quem Caecilium[111] : sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sit[112] aut non[113] habuisse regem quos[114] mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes[115] in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.
[24] addit etiam illud, equites non optimos misisse. credo[116], Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. ait[117] nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.
[cap.9] alieno autem a te animo quo modo[118]? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae[119] fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei[120] quem Asiae praefeceras nulla in[121] re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad[122] aciem praesto fuit.
[25] secutum bellum est Africanum. graves de te rumores[123], qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo[124], qui auctionatus sit seseque spoliare[125] maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. “at eo” inquit “tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:
pereant amici, dum inimici una intercidant.
” quod ille, si tibi esset[126] inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset[127], regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?
[26] quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum[128] saltavisse[129]. quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo[130] rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges[131] non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi[132], largum, beneficum, liberalem: hae[133] sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetate[134] cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.
[27] multis ille quidem[135] gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque[136] iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam[137] optimus pater familias et diligentissimus[138] agricola et pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?
[28] [cap.10] imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta[139] iam aetate[140] defecerant. itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere!
[29] tum[141] vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor[142], post Pharsalicum autem[143] proelium[144] suasor fuissem armorum non ponendorum[145], sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse[146] ardebat studio illius belli et patri satis faciendum[147] arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi[148] licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem[149] castris fuerit, et[150] non modo apud te sed etiam[151] a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, Castor[152], non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?
[30] [cap.11] sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante[153] quis esset quam cuius gener[154] esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis[155], tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatis[156] et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere[157] domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute[158] dominatus.
[31] O tempora, o mores! Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendi[159] hominem iussit ad Scaurumque deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparo[160] : sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste est corruptus[161] a vobis.
[32] nonne, cum esset perductus[162] et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? [cap.12] quae est ista tam impotens[163], tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate[164] nostrae civitatis humanitatem inquinares?
[33] at quam acute conlecta crimina! “Blesamius” inquit,—eius enim nomine, optimi viri[165] nec tibi ignoti, male dicebat tibi—“ad regem” inquit[166] “scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. ”nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.
[34] solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in[167] victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi[168] in summa populi Romani[169] libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus[170], is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus[171]. nam si locus adfert invidiam, nullus est[172] ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te[173] est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.
[35] [cap.13] nihil a me arbitror praeteritum[174], sed aliquid ad extremam partem causae[175] reservatum. id autem aliquid ⟨quid⟩[176] est? te ut plane Deiotaro reconciliet[177] oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares[178] multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui[179] in altera parte fuisset[180] ea sumeres non recusavit.
[36] etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam[181] a L. Scipione[182] devictus Tauro tenus regnare iussus est[183], omnem[184] hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc[185] se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat[186], hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem.
[37] multa se arbitratur et peperisse[187] ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus[188] qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola[189] esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.
[38] haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam[190] clementiae tuae. [cap.14] quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum.
[39] laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum[191] beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere[192] incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.
[40] non debeo, Caesar[193], quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam[194] modo dicendo misericordiam tuam commovere[195] possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime[196] eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.
[41] [cap.15] quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt[197]. corpora sua pro salute regum suorum hi legati[198] regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus[199], tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus[200], qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.
[42] exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam[201] scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto se[202] fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum[203] se[204] fuisse, cum illa munera[205] inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.
[43] quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
Ὁ Διαφορεύς παρῆν
[1]: multa me α, Prisc. K. iii. p. 369: me multa βγ
[2]: regis Deiotari γ
[3]: etsi αβa: si gh
[4]: ante CAVB
[5]: solebamus β (contra Mart. Cap. Rhet. L. p. 470)
[6]: perturber γ
[7]: crudelis Castor C1Vβ: crudelis Castor est C2AH: crudelem Castorem γ, Madvig
[8]: discr. capitis γ
[9]: debeat γ
[10]: et scelere β
[11]: cum verba audiebam om. DE
[12]: possit CAV
[13]: C. om. Cα
[14]: cum si D (ante ras.) g
[15]: domesticos βa: om. Cαgh
[16]: omnis mea β
[17]: causam C. Caesar β
[18]: ei regi aa: ei rei gh: regi β
[19]: in regem Deiotarum αβa: in rege Deiotaro hg
[20]: nec... nec β
[21]: adfectum Hγ: adflictum Aβ
[22]: teque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard
[23]: cumque β
[24]: et per clem. β
[25]: tam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93)
[26]: in om. β (contra Prisc.)
[27]: exorari γ
[28]: tum dett. aliquot: cum αβag: tantum h
[29]: ipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g
[30]: perparvam in amicitia add. α: inimicitiae add. γ: amicitiae add. β: ego delevi
[31]: progr. est γ
[32]: quique cum illum β
[33]: sumpta esse γ
[34]: nobis αD: novis BEγ
[35]: esse αβ: ut sibi esset (-se g) γ
[36]: omnis αg: omnisque βa: omnis et h
[37]: ei nunt. enunt. β
[38]: esse effusam β
[39]: nulli veri nuntii γ
[40]: certorum HBDE1: ceterorum AVE2γ
[41]: leg. ad eum α: ad eum leg. βγ
[42]: in quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461)
[43]: neque enim β
[44]: eius β
[45]: quanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438)
[46]: omnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H
[47]: evocatus γ: vocatus αβ
[48]: non ut ad αa: non ad βh: non ut g
[49]: periculi αBDa: -culum Egh
[50]: ex civibus fid. γ
[51]: et probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.)
[52]: uterere αDE: -ris B: -remini γ
[53]: te hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468
[54]: iudices β
[55]: prof. suspicari γ
[56]: cuius tantae a
[57]: terrae α: terrarum βγ
[58]: animi om. α
[59]: omnis socios, omnis lib. pop. γ
[60]: quonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E
[61]: cum domo om. γ
[62]: carissimo CαDE: clarissimo Bγ
[63]: tectior CαD1: rectior D2BEγ
[64]: sit audita β
[65]: prudentem Cα
[66]: caderet CHVγ: cadere A: cadere posset β
[67]: atque non γ
[68]: inquit Cα: in castellum (ex § 21) add. βγ
[69]: Blucium Garat.: Reium Wagner: Luceium (Lucc. CH) codd. (cf. Strab. xii. 5. 2)
[70]: munerari Cα: -rare βγ
[71]: balineo CA, ita § 21 CA (ter) et § 42 CH
[72]: ibi enim erant β
[73]: qui te β
[74]: mehercule γ, cf. Mil. 85
[75]: ita Müller: ista codd.
[76]: Phidippum β: Philippum Cαγ
[77]: ab ipso β
[78]: percussus CHVβgh: perculsus Aa
[79]: fingit gh
[80]: primo β
[81]: vel in cibo γ: del. Kayser
[82]: quod cum est factum quicquid cum est Cα
[83]: illius a: illius quidem cett.: ille quidem Ernesti
[84]: quae semper β
[85]: re illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ
[86]: retineri CA: retine H: retinere cett.
[87]: illuc illuc istum C1: istum illuc H
[88]: P. Afr. Cα
[89]: regio gh: et Cα: et regio a: regio et β
[90]: illum ante oculos β
[91]: quae (qua a)... qui CHβa: quid... quid AVg: ei quã... quid h (quid trepidationis coni Halm)
[92]: modeste β: modo Cα: moderate γ
[93]: castellum Luceium (Lucc. H) add. codd., ego delevi, cf. § 17
[94]: mut. loci β
[95]: eadem tua Cαβ: illa tua g: eadem tua illa ah
[96]: in cubiculum (-lo D1) te ire malle βa
[97]: perduint BD: -dunt CHVE: -dent A: -dant γ
[98]: non ita Cα
[99]: nihili et scripsi: nihil sed D1: nequam et D2γ: om. αBE
[100]: improbus et fatuus, sed etiam (eiam D1) amens β
[101]: in balneo α: in insidiis (in sup. lin. in β) βγ
[102]: transire (-ent AV) Cαgh: transferri βa
[103]: haberet γ
[104]: ab Cα: a βγ
[105]: indicare Victorius: iud. CAV: uind. βah: diud. H
[106]: vincla CαD: vincula cett. (ita l. 14)
[107]: coegit Cα
[108]: in spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β
[109]: esset animo β
[110]: latroc. hostium γ
[111]: ad Caec. nescio quem β
[112]: non sit γ veri simile sit aut] verissiles itaut C: veris si lesit aut H: simile sit veri A
[113]: non ante habuisse del. Cardenus
[114]: quos misisset β
[115]: audientes CαDag: obaud. h: obed. BE
[116]: credo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur)
[117]: ait etiam Cαa
[118]: fuit ante quo modo (quia a) add. γ
[119]: Alexandriae mei
[120]: ei om. β
[121]: in om. β
[122]: etiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β
[123]: rumores sparsi E2γ
[124]: animo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ
[125]: spoliare CHβ: exspol. AVa
[126]: tibi esset Cα: esset tibi βγ
[127]: potuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset
[128]: in convivio nudumque AV
[129]: se salt. C
[130]: in illo sunt β regiae a
[131]: reges CHVγ: regem Aβ
[132]: magni animi CαBD: magnianimum σ: magnanimum Eh
[133]: hae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8)
[134]: aetate hic defic. gh (ex hoc loc. γ = aσ)
[135]: ille quidem CHσ: quidem ille AVβa
[136]: amicitias res rationes om. Cα
[137]: etiam βa: om. Cασ
[138]: et dil. dil. Cα
[139]: cuncta om. Cα
[140]: aetate Cα: exacta aetate BDγ: exacta E
[141]: tum scripsi: cum codd.
[142]: auctor Cασ: auctor fui BDa
[143]: autem om. BE
[144]: post Pharsal. aut. proelium del. Ernesti
[145]: ponendorum Cαa: depon. βσ
[146]: ipsius β
[147]: faciendum Cαa: fac. esse βσ
[148]: accus. etiam β
[149]: eisdem Cα
[150]: et ante non modo om. β
[151]: non modo apud te sed etiam del. Halm
[152]: Castor om. AV
[153]: ante Cαa: antea βσ
[154]: gener C2AVγ: genere C1Hβ
[155]: repudiaretis (ex -itis D) β: -ritis Cαγ
[156]: acerbitatis CHVβa: acerbitas Aσ
[157]: abducere Cαa: adducere βσ
[158]: in serv. βσ: et in serv. Cαa
[159]: prendi Cαa: apprehendi (adprendi D) βσ
[160]: comparo βσ et Priscian. K. ii. 239: confero Cαa
[161]: iste est corr. CHβσ: est corr. iste AVa
[162]: perductus CαDγ: productus BE
[163]: tam impudens BE
[164]: inhumanitate BE
[165]: nomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ
[166]: inquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE
[167]: solus... cuius in om. Cα
[168]: liberi om. H
[169]: populi Romani del. Halm
[170]: ducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD
[171]: invidimus β
[172]: est Cασ: locus est βa
[173]: in te Cα: a te βγ
[174]: praeteritum Cαa: praetermissum βσ
[175]: extremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um σ) causae partem βσ
[176]: aliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm
[177]: conciliet CH
[178]: existimaret CH: existimarer A
[179]: a se qui H: assequi cett. (C)
[180]: fuisset Cασ: potuisset βa
[181]: cum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam σ
[182]: L. om. C1β devictus est Lambin.
[183]: est CαDγ: esset BE
[184]: omnem Garatoni: omnemque codd.
[185]: hoc Cαa: om. βσ
[186]: sustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat σ
[187]: et reperisse β
[188]: est enim is orn. Cαa: enim his orn. est σ: enim est orn. β
[189]: bona sola Cαa: sola bona βσ eisque Nohl: isque (hisque) codd.
[190]: accept. refert β
[191]: benefic. tuum β
[192]: timere iterum timere Lehmann
[193]: Caesar Cαa: C. Caesar βσ
[194]: ecquonam Gulielmius: et quonam CH: quonam A (e coll. mea) Vβγ
[195]: movere CAH
[196]: maxime maxima Wesenberg
[197]: se esse confidunt Cαa: esse confido BDσ: confido E
[198]: legati Cαa: tibi ante regii add. β: post reg. σ
[199]: Antigonus BD2σ: Antigenus D1E: Artignus Cα: Antigronus a: Antiochus Probus K. iv. p. 27, Sacerdos ii. 40
[200]: Dorulaus Cα
[201]: tuam Hβσ: suam CAVa
[202]: praesto se Cαa: se praesto βσ
[203]: cum... tecum om. C1
[204]: se om. Cα
[205]: munera om. CH