Obra longa: também em 2 partes, uma por capítulo, livro ou seção, cada uma cabendo numa leitura — https://pedraangular.app.br/rolo/cicero-pro-milone-la-clark-1918/
Pro T. Annio Milone
PRO T. ANNIO MILONE ORATIO
[1] [cap.1] etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur[1], me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem[2] consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus;
[2] non illa[3] praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata[4] sunt, non adferunt tamen oratori[5] terroris[6] aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori[7], iudices, nec enim[8] inter tantam vim armorum existimarem esse orationi[9] locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi[10] viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
[3] quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec[11] auxilium modo defensioni meae verum etiam[12] silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis[13], unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. [cap.2] unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud[14] hominum clamoresque maximos prae[15] vestra salute neglexit.
[4] quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam[16] de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis[17] iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis[18], quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.
[5] quid enim nobis duobus[19], iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum[20] dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra[21] improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis[22] ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius[23] non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
[6] quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque[24] omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse[25] factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia[26] mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. sin[27] illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis[28] saltem ut relinquatur, vitam[29] ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.
[7] [cap.3] sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi[30] esse refutanda quae et in[31] senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis[32] et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore[33] sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant intueri lucem esse fas[34] ei qui a se hominem occisum esse[35] fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant[36]? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.
[8] an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione[37] interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit[38] iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius[39] aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis[40] interfici nefas esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina[41] sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
[9] quod si xii[42] tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet[43], interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit[44], puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis[45] ad hominem occidendum[46] ab ipsis porrigi legibus? [cap.4] atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere[47] solutum periculo liberavit.
[10] insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex[48] natura ipsa adripuimus, hausimus[49], expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
[11] silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent[50], cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non[51] hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito[52] quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure[53] posse.
[12] [cap.5] sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset[54] senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! quando enim[55] frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod[56] ego vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter[57] magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.
[13] hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit[58]; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro[59] iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—
[14] non enim est ulla[60] defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo[61] Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma[62] Saturnini non, etiam si e[63] re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. [cap.6] itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via[64] Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset[65] in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. quod si per furiosum illum [66] senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
[15] at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re[67] et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum est[68]? factumne sit? at constat. A quo? at paret[69]. vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam[70] hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in[71] iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
[16] iam illud ipse dicet[72] profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. [cap.7] domi[73] suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est[74], nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe[75] a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti[76] illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit[77], quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.
[17] quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et[78] poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem[79] necarit, aut eo mors atrocior erit P[80]. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus[81]—hoc enim ab istis saepe dicitur— proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit[82], non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
[18] itaque in eadem ista Appia[83] cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius[84] M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae[85] nomen quantas tragoedias excitat! quae[86] cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
[19] num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset[87], non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda[88], proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum[89] certe nihilo minus.
[20] quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea[90] vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? [cap.8] sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo[91] potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
[21] non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris[92] legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis[93]; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
[22] quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud[94] nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias[95] iam[96] ab adulescentia documenta maxima.
[23] [cap.9] quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti[97] iudices, isque praepositus ⟨est⟩[98] quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud[99] debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod quo facilius argumentis perspicere possitis[100], rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
[24] P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta[101] esse comitia anno superiore[102] ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum[103] transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
[25] occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. convocabat tribus, se interponebat, Collinam[104] novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
[26] servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura. etenim dictitabat palam[105] consulatum Miloni eripi[106] non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam ⟨M.⟩[107] Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut[108] summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.
[27] [cap.10] interim cum sciret Clodius—neque enim erat id difficile[109] scire a Lanuvinis[110] —iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo[111], Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est[112], relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
[28] Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere[113] : cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
[29] fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. statim complures cum telis[114] in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversi[115] raedarium occidunt. cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur[116], partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti[117] fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino[118] succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperte[119] non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente domino[120], quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
[30] [cap.11] haec sicuti[121] exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. nihil dico[122] quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id[123] prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non potuit[124], nihil habeo quod[125] defendam. sin hoc et[126] ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris[127] natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
[31] quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non[128] occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe[129] quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est[130] ut quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. [cap.12] num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos[131] scelere solvamur.
[32] quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum “cui bono fuerit[132]” in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil[133] posset sed etiam ut eis[134] consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse[135] eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent[136], cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.
[33] an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibe[137], exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse[138], ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses [139]. et aspexit me illis quidem[140] oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae! [cap.13] quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu[141] inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
[34] ⟨Audistis, iudices, quantum Clodi inter⟩fuerit[142] occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? “obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.” at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? solutam autem[143] fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? at nunc, Clodio[144] remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa et[145] huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.
[35] “at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris[146] sui.” quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius? quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam[147] suae gloriae, praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus? illi[148] erat ut odisset primum defensorem[149] salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus enim Milonis lege Plotia[150] fuit Clodius quoad vixit[151]. quo tandem animo hoc tyrannum illum[152] tulisse creditis? quantum odium illius et in[153] homine iniusto quam etiam iustum fuisse?
[36] [cap.14] reliquum[154] est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. “nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.” quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui[155], non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut[156] mea, non et[157] praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civium[158] et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
[37] vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici[159] servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus[160] ut vitam amiserit. itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? haec intenta[161] nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam[162], monumentum[163] sui nominis[164], nece Papiri cruentavit, haec[165] eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
[38] quid simile[166] Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. quem si interficere voluisset, quantae[167] quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo[168] est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset[169], ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
[39] [cap.15] at quod erat tempus? clarissimus et fortissimus vir[170] consul, inimicus Clodio, P. Lentulus[171], ultor sceleris illius[172], propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis[173] de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus[174]; qui cum decretum de me[175] Capuae fecisset[176], ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret[177]; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
[40] tum[178] se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P.[179] Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M.[180] Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebras[181] abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.[182] vero Antoni maxima gloria?
[41] quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset[183], gladios destringendos, lapides iaciendos curasset[184], dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. [cap.16] quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
[42] praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure[185] cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem[186] perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim[187] tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
[43] hunc igitur diem[188] campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est[189] in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse[190] interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae[191], iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
[44] sed quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili[192], appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. post diem tertium gesta res est quam dixerat. cum ille non dubitarit[193] aperire quid cogitaret[194], vos potestis dubitare[195] quid fecerit?
[45] [cap.17] quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit[196]. at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi[197]; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum[198] sed etiam necessitas fuit[199]. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem[200] potuit?
[46] primum quaero qui id scire[201] potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. sed erant permulti[202] alii ex quibus id facillime scire posset: omnes[203] scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? quaesierit sane[204]—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q.[205] Arrius, amicus meus[206], dixit, corruperit. legite testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius[207] schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi[208], P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse[209] nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes[210] P. Clodi, C. Clodius.
[47] [cap.18] videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus[211] esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret[212] Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem ac[213] sicarium abiecti homines et[214] perditi describebant. iacent[215] suis testibus qui[216] Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum[217]; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.
[48] nunc persequar cetera; nam occurrit illud: “igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.” si quidem exiturus[218] ad caedem e villa non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma[219] proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fui[220]; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
[49] [cap.19] age, sit ita factum: quae causa fuit[221] cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret[222]? quid adferebat festinationis[223] quod heres erat? primum nihil erat[224] cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane[225] venisset? atqui[226] ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus[227] fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu[228] accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.
[50] noctu occidisset[229] : insidioso et pleno latronum in loco occidisset[230]. nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. sustinuisset crimen[231] primum ipse ille latronum occultator et receptor[232] locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde[233] multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur[234] Etruria.
[51] atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se[235] in Albanum. quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. cur nec[236] ante occurrit ne ille in villa resideret, nec[237] eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?
[52] video adhuc constare[238], iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda[239], huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam[240] et praedicatam[241] palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum[242] illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die[243] exiturum, illum eo die se[244] dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
[53] [cap.20] videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur[245] valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat[246] Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam[247] potissimum elegerat[248], an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.
[54] si haec non gesta[249] audiretis[250], sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret[251], cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum[252]? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?—videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi[253] : quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? “devertit in villam Pompei.” Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. quid ergo erat[254]? mora[255] et tergiversatio[256] : dum hic veniret, locum relinquere noluit.
[55] [cap.21] age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu[257] nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur victus est? quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius[258] tamen mulier inciderat in viros.
[56] nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum[259] ut non satis fere esset paratus. semper ipse[260] et quantum interesset P. Clodii se interire[261] et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat[262]. adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis[263] poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
[57] cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terrore[264]? quid quaeris? occideritne[265]? occidit[266]. iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. [cap.22] quod igitur in causa quaerendum est, id agamus[267] hic; quod tormentis inveniri[268] vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
[58] dixit enim hic idem qui semper omnia[269] constanter et fortiter, M.[270] Cato, et[271] dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt[272] conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
[59] sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de servis? “rogas? de P. Clodi.” quis[273] eos postulavit? “Appius.” quis produxit? “Appius.” Vnde? “ab Appio.” di boni! quid potest agi severius[274]? proxime deos[275] Clodius accessit[276], propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed tamen maiores nostri in dominum[277] quaeri noluerunt, non quia non[278] posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum[279] et dominis[280] morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
[60] age vero, quae erat aut qualis quaestio? “Heus tu, Rufio,” verbi causa, “cave sis mentiare[281] : Clodius insidias fecit Miloni?” “fecit;” certa crux. “nullas fecit:” sperata libertas. quid hac quaestione certius? subito adrepti[282] in quaestionem tamen separantur ceteri[283] et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum[284] dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore[285] producti sunt[286]. quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
[61] [cap.23] quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo[287] sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his[288] tantum verum etiam[289] eius potestati cui[290] senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
[62] neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant[291] sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. an vero[292] obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant eum Romam esse rediturum.
[63] sive enim illud animo irato ac percito[293] fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet[294] aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis[295] haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: “erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.” miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias[296] suspicantur!
[64] ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. [cap.24] quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam[297] perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum[298] etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta[299] esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta[300], plena omnia malleolorum[301] ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.
[65] laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire[302] coguntur neque aliter facere possunt ei[303] quibus commissa tota res publica est[304]. quin etiam fuit audiendus[305] popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se[306] de interficiendo Cn.[307] Pompeio coniurasse, dein[308] postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos[309]; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari[310].
[66] verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac[311] fortissimi viri, multas[312] noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur[313]. non poteram Cn. Pompeium, praestantissima[314] virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro[315] tota re publica suscepta[316] nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false[317] atque invidiose[318] ficta comperta sunt: tametsi[319] metuitur etiam nunc Milo[320].
[67] [cap.25] non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim[321] appello et[322] ea voce ut me exaudire[323] possis —tuas[324], inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times[325], si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est[326], atque illa omnia in hunc unum constituta[327], parata, intenta sunt, magna in hoc certe[328] vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
[68] sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini[329] cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa[330] taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo[331] evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse[332] haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et[333] ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur[334], quod nunc etiam facit.
[69] [cap.26] vides[335] quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis[336], quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. erit, erit[337] illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando[338] dies, cum tu salvis[339], ut spero, rebus tuis, sed fortasse ⟨in⟩[340] motu[341] aliquo communium[342] temporum, qui quam[343] crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
[70] quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi[344] iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a Pompeio, satis[345], falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret[346], ut omnes confitentur, liceret[347].
[71] quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum[348] condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit[349]?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
[72] [cap.27] nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: “occidi[350], occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur[351], in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit[352], quorum interfectores implerunt[353] orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo[354] liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; ”
[73] “eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.[355] Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus[356], quem omnes gentes[357] urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant[358] servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari[359] virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit[360] nec in facinore nec[361] in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; ”
[74] “eum denique cui iam nulla lex[362] erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P.[363] Varium[364], fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat[365] suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.[366] Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio[367] venderet, repente lintribus in eam insulam materiem[368], calcem, caementa, harenam[369] convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere[370] in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—”
[75] “quid enim ego de muliercula Scantia[371], quid de adulescente P. Aponio[372] dicam? quorum utrique mortem est minatus[373], nisi sibi hortorum possessione cessissent[374]—; sed ausum[375] esse T.[376] Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret[377] non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.[378]”
[76] [cap.28] quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam[379] obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras[380] nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret[381] quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias[382] : pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis[383] quae patent, quae[384] nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
[77] quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: “adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret[385] in civitate[386],” esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et[387] dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit[388] nec tantam.
[78] mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona[389] esse visuros: in eis[390] singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum[391] vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc[392] summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis[393], legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est[394] tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur[395]? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis[396] habere potuissent?
[cap.29] non timeo, iudices, ne odio mearum[397] inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. etenim si[398] praecipuum[399] esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
[79] quin sic attendite, iudices[400]. fingite animis—liberae sunt enim[401] nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus[402]—fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus[403] efficere Milonem ut[404] absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit—quid voltu[405] extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret[406] quos mortuus[407] inani cogitatione percussit[408]? quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum[409] fuisse? etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare[410], propter rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis[411], et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam[412] esset. huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne[413] poenam timeret quos liberavisset?
[80] Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in aliis[414] urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis[415] et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno[416] animo et libenter[417], se fecisse[418] libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere[419] praedicandum.
[81] [cap.30] etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret[420] id[421] fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri[422] defensorem fuisse; cum praesertim in tali[423] confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin[424] factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam[425] laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?
[82] quamquam hoc animo semper fuimus omnes[426] in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra[427] gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi[428] laus esset, cum tantum in consulatu meo[429] pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod[430] conabar sine maximis dimicationibus[431] meis me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere[432] sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri[433] fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
[83] quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica[434] esset, laetaretur; si ingrata[435], tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna[436] populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque[437] divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol[438] ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum[439] sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
[84] [cap.31] est, est[440] illa vis profecto[441], neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque[442] praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane[443] qualis aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa[444] quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
[85] non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. regiones[445] me hercule[446] ipsae quae[447] illam beluam cadere viderunt, commosse[448] se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor[449], vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat[450]; vestrae tum[451] religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari[452], sancte Iuppiter, cuius ille lacus[453], nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum[454] oculos aperuisti[455] : vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.
[86] nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T.[456] Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet[457] quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. [cap.32] nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine[458] laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur[459] abiectus[460]. non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita[461] damnata.
[87] dura, me dius fidius, mihi[462] iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam[463] insultare pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a[464] iudicibus palam[465] redemerat, vexarat[466] in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat[467], magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat; capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant; incidebantur iam domi leges quae nos[468] servis nostris[469] addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret.
[88] obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum qui poterat obstare[470] novo reditu in gratiam[471] sibi[472] devinctum[473] arbitrabatur; Caesaris potentiam suam[474] esse dicebat; bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat. [cap.33] hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta. senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.
[89] an consules in praetore coercendo fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in[475] eo praetore consul fortis esset[476] per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? oppressisset[477] omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis[478], servos nostros libertos suos effecisset[479]; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
[90] an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus[480] ex suis satellitibus[481] curiam incenderit? quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis[482], aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus[483]? in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.
[91] et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis[484] : frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero[485] sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt[486], cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt[487]. caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta[488] causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati[489] senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili[490] fide.
[92] [cap.34] sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa. quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco? nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis[491] Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere: haud scio an multo etiam sit adiuvandus[492] magis. etenim si in gladiatoriis pugnis et ⟨in⟩ infimi[493] generis hominum[494] condicione atque fortuna timidos et supplices[495] et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos[496] et se acriter ipsos[497] morti offerentis servari[498] cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus[499] facere debemus!
[93] me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. “valeant[500],” inquit “valeant cives mei[501]; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs[502] praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me[503]; tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter[504] me tamen perfruantur. ego cedam atque abibo. si mihi bona re publica[505] frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum[506] tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. ”
[94] “O frustra” inquit “mei[507] suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes[508] inanes meae! ego cum tribunus plebis re publica oppressa me[509] senatui dedissem[510] quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te”—mecum enim saepissime loquitur—“patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum[511] locum? Vbi nunc senatus est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi[512], illi” inquit “tui? ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua[513], M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque[514] defensio? mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?”
[95] [cap.35] nec[515] vero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem[516] loquitur voltu quo videtis. negat enim se[517], negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus[518] non negat. plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam[519] se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret[520], nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit[521], secum se[522] ablaturum esse dicit.
[96] meminit etiam vocem sibi[523] praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec arma[524] contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare.
[97] beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc[525] unam quae brevitatem[526] vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere.
[98] “de me” inquit “semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis[527] inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen[528] omni in[529] hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur[530]. omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc sit non” inquit “laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur[531] et semper hic[532] habitabit nominis mei gloria.”
[99] [cap.36] haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: “te quidem, cum isto animo sis[533], satis laudare non possum, sed, quo est ista[534] magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis[535], reliqua est illa saltem[536] ad consolandum querela[537] ut eis[538] irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime.” nullum mihi umquam, iudices[539], tantum dolorem inuretis—tametsi[540] quis potest esse tantus?—sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. quae si vos cepit[541] oblivio[542] aut si in me aliquid offendistis, cur non id in[543] meo capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
[100] nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum[544] contuli; hoc denique ipso die, si qua[545] vis est parata, si qua[546] dimicatio[547] capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciam[548] pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recuso[549], vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute[550] augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
[101] [cap.37] his lacrimis non commovetur[551] Milo—est quodam incredibili robore animi—exsilium ibi esse putat ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. sit[552] hic ea mente qua natus est: quid? vos, iudices, quo tandem eritis animo[553]? memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? et erit dignior locus ullus in terris[554] qui hanc virtutem excipiat quam hic qui procreavit? vos[555], vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem[556] effudistis; vos, inquam, in civis[557] invicti periculo appello[558], centuriones, vosque, milites: vobis non modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
[102] O me miserum, o me infelicem! revocare tu[559] me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? quid respondebo liberis meis qui te parentem alterum putant[560]? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram ille servasset? at in qua causa non potuisse? quae est grata ⟨omnibus⟩[561] gentibus[562]. A quibus[563] non potuisse[564]? ab eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt. quo deprecante? me.
[103] quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi meisque[565] redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante[566] me expellerentur ei[567] per quos essem restitutus? nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutum[568], si distrahor[569] ab his per quos restitutus sum? [cap.38] Vtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul[570], dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!
[104] O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum[571]! “minime[572], minime”; inquit “immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.” hicine[573] vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem[574] omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?
[105] O terram illam beatam[575] quae hunc virum exceperit[576], hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! sed finis sit; neque enim prae lacrimis[577] iam loqui possumus[578], et hic se lacrimis defendi vetat. vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis[579], quod sentietis[580], id audeatis. vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit[581] qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum[582] et fortissimum quemque delegit[583].
Ὁ Διαφορεύς παρῆν
[1]: turbetur T
[2]: veterem ΣBHδ: om. ET, Quintil. xi. 3. 50
[3]: nec illa Garatoni
[4]: collocata ΣHE: collata BTδ
[5]: oratori del. Heumann
[6]: terroris (-es E) ΣBHEb2: om. Tab1
[7]: temporibus TW
[8]: enim BH: om. cett.
[9]: orationi ΣBHEb1: oratori Tab2
[10]: et iustissimi ΣBH: et illustrissimi Eδ: illustrissimique T
[11]: nec ΣBH: neque cett. (ita l. 8)
[12]: sed etiam T
[13]: intuentis confluentis ΣBb2: fort. contuentis
[14]: illud genus T
[15]: prae ΣBHE: pro Tδ
[16]: de bonis ... umquam om. BH
[17]: vobis om. B, del. Bake
[18]: erga ... civis del. Lange
[19]: duobus om. T
[20]: exercitatum E
[21]: et contra Σ
[22]: coniunctis Reid: conontiis Σ: co nunriis H: cunctis cett. (cf. Pis. 7)
[23]: huius Σ
[24]: rebusque BHE: rebus Tδ
[25]: esse HE: om. BTδ
[26]: quia ΣH: si ETab1
[27]: sin ΣHE: sed si TWδ
[28]: nobis (vo- T) saltem (-im ΣH) ΣHT: saltem nobis Eδ
[29]: vitam hoc loco hab. ΣHE, post telisque Tδ
[30]: ea mihi H: mihi ea B: ea ETδ, Schol.
[31]: et in ΣHE, Schol.: in Tδ
[32]: saepe ab improbis E
[33]: errore ΣH: terrore ETWδ
[34]: esse fas ΣHE, Schol., Quintil. v. 11. 12: fas esse Tδ
[35]: occisum esse ET, Schol., Quintil. v. 11. 12: esse occisum ΣH: occisum δ, Quintil. iv. 2. 25
[36]: disputant obiciunt H
[37]: sedit. in contione ΣHE: in contione sedit. Tδ
[38]: responderet H1: respondit δ
[39]: aut C. Marius om. Quintil. v. 11. 16: aut C. om. H: h. d. (= hic deest) Σ
[40]: civis om. Quintil. v. 11. 6
[41]: divina Ha1b: divinae ETa2, Quintil. cod. A
[42]: xii mei, ed. R: duodecim vulg.
[43]: defenderit ΣBH (contra Quintil v. 14. 18)
[44]: sit st Σ poeniendum W, Quintil. cod A
[45]: gladium nobis ETδ, Quintil., Diomedes (K. 1. 469), Iul. Victor (p. 420), Schol.: nobis gladium ΣBH
[46]: ad hom. occid. om. Quintil., Diom., Iul. Victor (tuetur Schol.)
[47]: sceleris ΣHB
[48]: verum etiam ex T
[49]: hausimus om. T
[50]: iubent volunt ΣBHb2 (contra Quintil. v. 14. 8)
[51]: non BH: non modo ETδ
[52]: dubito iudico T
[53]: interfici iure ΣBH: iure interfici Tδ
[54]: esset H, ut voluit Bake: est ETδ
[55]: enim etiam Ernesti aut summum HEb2: ad summum Tab1
[56]: sed quod sed quae ΣH
[57]: propter ΣH: aut propter cett.
[58]: contra ... putavit contratavit T med. om.
[59]: de incestu stupro Schol. Bob.: de incestu Rau
[60]: ulla ΣBHb2: illa ETab1
[61]: dies quo ΣH: dies in quo cett.
[62]: arma ΣH: quo arma cett. non etiamsi ... tamen Madvig: non etiamsi ... tamen non codd.: etiamsi ... tamen non ed. V
[63]: e est Σ: om. H
[64]: via ΣH: om. cett.
[65]: inesset Hδ: esset T: inessent BE
[66]: pl H, Ascon.: om. cett. (B)
[67]: et de re de re T, Schol.
[68]: est om. Schol.
[69]: at paret Bern. 104, Schol.: apparet ΣHT: at apparet E: at patet δ
[70]: tam hoc loco hab. ETα, ante salut. ΣH, post salut. b
[71]: in om. TW
[72]: ipse dicet ΣHEb2: dicet ipse Tab1
[73]: domi HEδ, Schol.: domui TW
[74]: est (post cons) ΣBH: om. cett.
[75]: fuisse in hac urbe ΣBH: in hac urbe fuisse cett.
[76]: conquiescenti Schol
[77]: ingemuit ΣBHw: gemuit ETδ
[78]: isdem et ΣHE: isdem Tδ
[79]: qui hum. ΣBH: quis hum. cett.
[80]: P. om. ΣH
[81]: est interfectus Madvig (cf. Zielinski, p. 211)
[82]: munierit ΣH: muniverit ETδ
[83]: Appia H: Appia via ETδ
[84]: Claudius ΣH2
[85]: Appiae viae H
[86]: deficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi)
[87]: occidisset Tδ: cecidisset E
[88]: poenitenda T
[89]: paeniendum E
[90]: vel mea E: mea Tδ
[91]: aequo animo ferre nemo T: nemo aeq. anim. ferre E: aeq. anim. nemo ferre δ
[92]: legendis ... viris om. T
[93]: propterea ... multis del. Bake
[94]: aliud om. T
[95]: insanias ET, Schol.: insidias δ
[96]: iam inde Schol.
[97]: ei lecti Garatoni: electi codd.: et electi iud. del. Ioergensen
[98]: est Orelli: om. codd.
[99]: aliud iudices E
[100]: perspicere possitis argum. E
[101]: tracta k, Naugerius (1): tractata codd.
[102]: vellet om. δ
[103]: proximum annum post prox. add. E, ante prox. Tδ, del. A. Eberhard
[104]: Collinam coloniam b2
[105]: dictitabat palam E: palam dict. Tδ
[106]: eripi Miloni E: Mil. eripi Tδ
[107]: M. unus Ox., Krause: om cett.
[108]: aut E: ad Tδ
[109]: id difficile T: diffic. id E: id facile a: difficile b
[110]: a Lanuvinis ETw: om. δ (in lac a)
[111]: quod erat dictator Lanuvi Milo del. Bake
[112]: quae illo ipso die habita est del. Bake
[113]: numquam fere om. T
[114]: cum telis om. Schol.
[115]: adversi adgressi Schol.
[116]: adorirentur Milonem Schol.
[117]: et praesenti E: erant et praesenti Ta: erant et praesentes b
[118]: et domino P
[119]: aperte P: om. cett.
[120]: domino post imperante hab. Schol.
[121]: sicuti ET: sicut Pδ: si ut Quintil. iv. 4. 2; Iulius Victor, p. 416, Schol.
[122]: nihil dico post sit hab. T
[123]: id quod P
[124]: iure fieri non potuit P: fieri iure non posset ET: iure non posset δ
[125]: quid P
[126]: hoc et hoc P
[127]: feris etiam beluis P
[128]: non hoc loco hab. ETδ, ante illud P
[129]: iam saepe T
[130]: de hoc ... est om. T
[131]: tum nos ETδ: ut P
[132]: cui bono fuerit iudicium (indicium Purser) codd. Asconii
[133]: facere nihil E: nihil facere Tδ
[134]: iis unus Ox., Manutius: his ETδ
[135]: posse se T
[136]: nec si cup. reprim. possent ETδ: corr. Madvig.
[137]: exhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ
[138]: sustulisse Tδ: extulisse E
[139]: posses duo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron: eadem non ex hac oratione, sed ex ea quae habita est pro Milone atque per 〈ταχυγράφους excepta〉 sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz
[140]: quidem illis Tδ
[141]: tu om. T poenitus Quint. ix. 3. 6
[142]: Audistis, iudices, quantum Clodi inter fuerit Peyron: fuerit P (fuerit ... sibi solutam om. cett.)
[143]: autem PE: om. Tδ
[144]: P. Clodio Tδ
[145]: et P : om. ETδ
[146]: poenitur P
[147]: materiam P, Quintil. viii. 6. 7 cod. A: materiem cett.
[148]: illi scripsi: ille codd.
[149]: defens. post meae hab. E
[150]: Plotia P. Clodi P
[151]: reus enim ... quoad vixit del. Bake
[152]: illum P: om. cett.
[153]: et ut in Ioergensen
[154]: relicum P
[155]: iudiciumne timui om. a in lac.: intentavit b
[156]: aut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium δ
[157]: non et Fabricius ex W: non ei ET
[158]: civium abesse malim
[159]: rursus incipit H in voc. -terfici
[160]: mulcatus H: multatus ETδ
[161]: intenta ΣH, Ascon.: intentata ETδ
[162]: viam Appiam Ascon.: ista viam Appiam ΣH: istam Appiam cett.
[163]: monimentum Σ
[164]: nominis sui Ascon.
[165]: haec, haec E
[166]: simile esse simile (?) Σ: similẽ E: simile est Baiter
[167]: quotiens et quantae Schol.
[168]: quo ΣH: cum cett.
[169]: agnovisset Hδ: adcognovisset E: om. T
[170]: vir H: om. ETδ
[171]: P. Lentulus del. Bake (hab. Schol.)
[172]: illius Clodii E
[173]: omnis om. E
[174]: coh. est Σ
[175]: de me decr. Tδ
[176]: fecisset ΣHTb2: fecit Eab1
[177]: concurreret ΣH, ut voluit Richter: -erent ETδ omnium Heumann: omnia tum codd. (B)
[178]: tum HETα: tamen b
[179]: P. om. ΣH
[180]: M. om. H
[181]: tenebras ΣHE: tenebris Tδ
[182]: M. ΣH: om. ETδ
[183]: irrupisset ΣBHb2: ruisset ETα: irruisset b1
[184]: curasset ΣBH: curavisset ETδ
[185]: obsc. quae Twδ
[186]: rumorem fabulam falsam fictam levem BE: rum. fab. fictam falsam levem T: rum. fictam levem H: rum. fab. fictam falsam δ
[187]: enim est Tδ
[188]: diem igitur Tδ
[189]: est H: om. ETδ
[190]: qui se ipse Stangl: qui se ille ΣH: quin se ille ET: quin se δ
[191]: audaciae hoc loco hab. HE, Severianus Rhet. L. p. 361, ante est Tδ, om. unus Ox., del. Ferrarius (fort. ex iud. ortum)
[192]: Petili om. H
[193]: dubitarit Severian.: -aret codd.
[194]: cogitaret H: -arit ET (quid ... dubitare om. ab1)
[195]: dubitare cogitare H
[196]: antevenit E
[197]: manendi (post Mil.) om. Tδ
[198]: solum causa ΣH
[199]: fuit fort. delendum (cf. Zielinski, p. 136)
[200]: quidem om. H
[201]: qui id scire Halm: quid scire ETα: qui scire Σb: qui H
[202]: multi T
[203]: omnes (homines ΣH) scilicet Lanuvini (om. Lanuvini H) codd.: del. Lambinus (clausula bona est)
[204]: sane om. H
[205]: Q. om. ΣH
[206]: amicus meus H: meus amicus ETδ
[207]: Ausinius ΣH
[208]: Clodi H, Ascon.: cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamna fuerat et Romae add. ETδ
[209]: esse ei E
[210]: item comes ΣH: comes item cett.
[211]: profectum E2
[212]: diceret ΣH, Ascon. et Schol.: -erent cett.
[213]: ac et Ascon.
[214]: et ac ΣBH: om. codd. SM Asconii
[215]: iaceant Σ
[216]: qui Garatoni: hi (ii Σ) qui ΣHETδ: iis qui k, Richter: fort. hi=#h## (omissionis nota, cf. Phil. i. 11, vii. 6)
[217]: lib. sum, respiravi Quint. ix. 2. 26
[218]: ex ΣH
[219]: Roma om. Schol.
[220]: testam. simul obsign., una fui scripsi: test. Cyri simul obsign. cum Clodio una fui Σ(?)BH: una fui test. Cyri simul obsign. cum Clodio E: eod. ordine sed om. Cyri Tδ
[221]: fuit ΣH: om. ETδ
[222]: coiceret Σ
[223]: causa festinationis H
[224]: nihil erat ΣBH et Schol.: erat nihil cett.
[225]: mane Roman Hδ
[226]: atqui Ascon.: atque codd.
[227]: expectandus Σ (potius quam exp. om. codd. Asconii)
[228]: noctu ΣH: nocte ETwδ
[229]: noctu occidisset Σb2: noctu occidisset, nemo ei neganti non credidisset H: om. cett.
[230]: insidioso ... occidisset ΣHb2: om. cett.
[231]: crimen ΣH: hoc crimen cett.
[232]: receptor ex repertor H cum Ernesti
[233]: deinde ΣH: deinde ibi E: deinde ubi Tδ
[234]: reacitaretur H: re agitaretur Σ
[235]: se (sua Σ) in ΣH: om. cett.
[236]: nec ΣH: neque cett.
[237]: nec neque ΣH
[238]: constare adhuc E
[239]: ferenda ΣH
[240]: Mil. denunt. ΣH: denunt. Mil. cett.
[241]: praedictam b, Gruter
[242]: reditum Hb2: -tus ETab1
[243]: illo die Roman add. HETδ (Roma ed. R): ego delevi
[244]: se ΣH: om. cett.
[245]: versabatur ΣBα, Aul. Gell. i. 16. 5, Macrob. i. 5. 5: -bantur HETb
[246]: putabat Hδ: -arat ETw
[247]: ad pugnandum E
[248]: legerat Tw
[249]: gesta non T
[250]: audiritis (-ior- B) ΣBH videritis Σ
[251]: mali cogit. ΣH: cogit mali cett.
[252]: impeditum Σ
[253]: vespere ΣH
[254]: erat om. E
[255]: mora H: morae ETδ
[256]: tergiversatio H: -tionis ETδ: -tiones Baiter
[257]: in comitatu nugarum E
[258]: Clodius, ipse Clodius H: Clodius ETδ: del. Richter
[259]: illum ipsum ΣH
[260]: ipse scripsi (ita Reid): ille codd.: del. Garatoni
[261]: interire ΣH: perire ETδ
[262]: se proiciebat H
[263]: eis Manutius: his codd.
[264]: terrore H: tortore ETδ
[265]: occideritne om. H
[266]: occidit om. E
[267]: id agamus indagamus Mommsen
[268]: inveniri ΣH: -ire cett.
[269]: semper omnia H: omnia semper cett.
[270]: M. om. H
[271]: et om. H
[272]: fuerunt fuissent Σ
[273]: qui H
[274]: severius de servis nulla lege (om. lege Tδ) quaestio est in dominum nisi incesti (ita ΣHb2: de incestu ET: de interitu ab1) ut fuit in Coldium add. codd., del. Heumann
[275]: in deos E
[276]: accessit Clod. Tδ
[277]: dominum HE: dominum de servo Tδ
[278]: quia non Hδ: quin non ET: quin Halm possit Σ
[279]: indignum ΣH: indignum esse cett.
[280]: dominis ΣH (i. e. mori mallent domini): domini TEδ
[281]: mentiare ΣHb2: -aris ET (cave ... ment. om. ab1)
[282]: abrepti E
[283]: ceteri scripsi: a ceteris codd.
[284]: centum C. H
[285]: accusatore del. Halm
[286]: sunt om. a, cf. Zielinski, p. 211
[287]: modo om. H
[288]: iis H
[289]: etiam om. E
[290]: cui cuius ET
[291]: videbant HE: videbant enim Tδ
[292]: at vero H
[293]: percito b2, Naugerius (1): perdito HETab1
[294]: secederet E
[295]: nobis ab1
[296]: nefaria H
[297]: quamvis ... conscientiam (-a H) Hδ: quemvis ... conscientia ETW: quemvis etiam in med. del. conscientia Ernesti
[298]: pilorum, frenorum ΣBH: frenorum pilorumque ETδ
[299]: Mil. cond. non T
[300]: refertas Heumann
[301]: malleorum Eδ
[302]: cog. audire E
[303]: ii k: i Σ: hi cett.
[304]: comm. tota res p. est (rei p.) ΣH: tota comm. est res. p. cett.
[305]: fuit aud. Baiter: fuerit aud. ΣHET: aud. sit δ: aud. fuit k, Angelius
[306]: se ΣH, ut voluit Heumann: esse cett.
[307]: Cn. ΣH: om. ETδ
[308]: dein ΣHE: deinde Tδ
[309]: nuntiatur in hortos H: in hortos nuntiavit cett.
[310]: probari ΣHE: putari Tδ
[311]: ac ΣH: et cett.
[312]: multas ΣH: per multas cett.
[313]: aud. a senatu H
[314]: praestantissimum Σ
[315]: pro ΣH: om. ETδ
[316]: susceptam Gulielmius
[317]: false ΣH: falsa cett.
[318]: invidiose unus Ox.: insidiose ΣH: insidiosa ETδ
[319]: tametsi scripsi: cum tamen si codd. (cum ex q~, = quaere ortum videtur; cf. §§ 18. 67. Mur. 51): quod si tamen Lambinus: cum tamen Madvig
[320]: Miloni Wolff
[321]: enim ΣH, Ascon.: enim iam ETδ
[322]: et Ascon.: om. codd.
[323]: exaudire Ascon.: audire codd.
[324]: tuas Hδ, Ascon.: tuas, tuas ET
[325]: si Milonem times om. H
[326]: est sunt ΣH (R. = require add. H, cf. § 18)
[327]: constituta ΣH: instituta cett.
[328]: certe in hoc E
[329]: homini hominum H
[330]: illa ipsa HEb2: ipsa illa TW: illa ab1
[331]: ut nullo ΣHb2: nullo ut cett. posset modo H: modo posset ETδ
[332]: ipse Madvig: iste codd.: ille ed. V: is Garat.
[333]: est et est et esset ΣH
[334]: ante testaretur ΣH: an testaretur E: antestaretur TW: attestaretur δ
[335]: vides HE: vide Tδ
[336]: in amicitiis ΣHE: in amicis Tδ
[337]: erit, erit erit et T
[338]: ille aliquando ΣHE: aliquando ille Tδ
[339]: salvis Ant. Augustinus: salutaribus HEδ: salubritatibus T
[340]: in suppl. Luterbacher
[341]: motu Tδ: metu HE
[342]: in communium ET: impendente comm. Lange
[343]: immutatis post temp. add. b2
[344]: vi H: vel ETδ
[345]: satis om. ΣH
[346]: oportet ΣH
[347]: licet Σ in om. ΣH
[348]: ut vos eum ETδ: ut vuum Σ: ut vos H (eum ut vos eum Asconii cod. S, eum codd. PM)
[349]: possit Σ, A. Eberhard: posset cett.
[350]: occidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. BΣ, Isidorus, ii. 21. 31
[351]: videbatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ
[352]: abrogavit PBHδ: -abit E: -abat T
[353]: impleverunt P
[354]: suo om. Quintil.
[355]: L. om. BH
[356]: Romanus PΣH: om. ETδ
[357]: gentes om. P
[358]: iudicarant PΣH: -abant ETδ
[359]: in singulari ΣH
[360]: fuit sit H
[361]: nec ... nec neque ... neque ΣH
[362]: lex nulla T
[363]: P. H: C. (vel T.) P teste Zuretti: c. p ETWa: Cn. Pompeium b
[364]: Varium PETW: Varum H: narrum a: virum b
[365]: terminarat P: -abat HETδ
[366]: forti, M. fortissimo H
[367]: Prilio P: Prelio Ha: Perelio ET
[368]: materiem PΣH: -iam BETδ
[369]: harenam ΣBHb2: arma cett. (P)
[370]: exstruere aed. P
[371]: Scantia Stantia P: Sanctia Hδ
[372]: P. Aponio scripsi: Papinio P: Aponio HEδ: Apinio T
[373]: minatus ΣH: minitatus PETδ cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 615)
[374]: cessissent PH: -isset ETδ
[375]: ausus P1E
[376]: esse T. Richter: esset ΣHE: esse PTδ
[377]: posceret H: poposcerat PETδ
[378]: lumine H (contra B)
[379]: iam hoc loco hab. H, ante usu Tδ, om. ΣE
[380]: externas Σ
[381]: inmitteret ΣHE: mitteret TWδ
[382]: vestras pecunias, vestra tecta TW pecunias bis hab. ΣHb2: semel ETδ
[383]: putatis haec ΣBH
[384]: patentur haec quae H
[385]: maneret BHETa: -erent b
[386]: in civitate ante leges hab. ΣBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia)
[387]: affecisse et ΣHδ: affecisset E: affecisse T
[388]: laet. attulit ΣH: attulit laet. cett.
[389]: bona Hb: multa bona TWa: vestra bona E
[390]: eis Garatoni: his codd.
[391]: eorum ET: horum ΣHb2 (nihil eorum ... P Clodio vivo om. ab1)
[392]: hoc ΣH: hoc ipso cett.
[393]: confractis H: fractis cett. (Σ)
[394]: igitur est ΣH: est igitur ET
[395]: arbitretur Naugerius (1): -traretur codd.
[396]: possessionis b, edd. VR: possessiones HETa
[397]: inimic. mearum T
[398]: si etsi H
[399]: praecipue meus Richter
[400]: iudĩces nempe. de interitu P. Clodi add. H: nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi add. ETδ, ego delevi
[401]: sunt enim ΣBE: enim sunt HTδ
[402]: cernamus quae videmus ΣB: cernamus quae non videmus H (cf. Quintil. ix. 2. 41)
[403]: possimus H: -sum id (vel iã) Σ: -sim Tδ: -sum E
[404]: Mil. ut H: ut Mil. ETδ
[405]: voltu Hδ: -um T: -us E
[406]: adficeret ΣHb2: adfecerat Tδ: efficeret E
[407]: mortuos H
[408]: perculsit E
[409]: facturum esse H
[410]: evoc. ΣHW: avoc. ETδ
[411]: nolitis Hδ, Quintil. v. 14. 2, Isidorus ii. 9: nolletis ET
[412]: ista lex lata numq. Σ: ista lex numq. lata H: lata lex numq. cett.
[413]: iisne b2, ed. R: hisne (om. ne H) HETab1
[414]: in aliis H: aliis in ETδ
[415]: immortalitatem Tδ
[416]: et magno magno Σ
[417]: libente H
[418]: se fec. H: fec. se cett. esset ΣH: esset ei ETα
[419]: sed etiam vere ΣH: verum etiam cett.: verum etiam vere Lambin.
[420]: quod dubitaret H
[421]: id Hδ: is ET
[422]: vestri ΣH: vestri ordinis cett.
[423]: tali H: ea ETδ
[424]: sin ΣH: si TEδ
[425]: potius quam ΣH
[426]: fuimus omn. ΣHw: omn. fuimus cett.
[427]: fut. esset nostra H: nostra fut. esset ETδ
[428]: ipsi trib. ΣET: trib. ipsa H
[429]: meo om. H
[430]: quod cum E
[431]: cogitationibus H
[432]: interficere post civem hab. T
[433]: civis viri om. H
[434]: publica om. H
[435]: sin ingrata Σ
[436]: Fortuna om. H
[437]: numenque ΣH: -ve cett.
[438]: nec sol ΣH: neque sol cett.
[439]: nostrorum ΣHw: om. ETδ
[440]: est, est ΣHb2: est T: est igitur E: et est ab1
[441]: illa vis prof. ΣBH: prof. illa vis cett.
[442]: tamque ΣH: tam cett.
[443]: ac plane ΣBH: aut plane cett.
[444]: igitur ipsa ΣBE: ipsa igitur T: igitur Hδ
[445]: regiones ΣH: religiones ETδ
[446]: me hercules ΣH (cf. Orat. 157)
[447]: quae HE: quae tum W: quae cum Tδ
[448]: commovisse E
[449]: testor H et Quintil. xi. 1. 34: obtestor ETδ
[450]: impresserat H
[451]: tum ΣH: tum arae vestrae cett.: tum irae, vestrae Richter
[452]: Latiari ΣHTa (-rei Ta): -aret W: -aris E: -alis b
[453]: lucus Σ
[454]: poeniendum T
[455]: aperuistis H
[456]: T. om. PH Sergi P
[457]: acciperet PΣH: -erit ETwδ
[458]: sine lamentis om. BH
[459]: ambureretur PHδ: imbueretur ET
[460]: etiam abiectus Tδ
[461]: vita esset ab1
[462]: mihi ante me hab. Tδ
[463]: in hac re p. PΣ
[464]: a PΣHb2: om. ETab1
[465]: palam ante se hab. ΣH
[466]: vexarat (-erat H) PHδ: vexaverat ET
[467]: induxerat P
[468]: nos iam Ascon.
[469]: servis nostris ΣHE, Ascon.: nostris servis Tδ
[470]: obstare poterat P
[471]: in gratiam gratia Σ
[472]: sibi Lambin.: quasi codd.
[473]: devinctum PΣk: devictum HETδ
[474]: suam PΣH: suam potentiam ETδ
[475]: in om. ΣH
[476]: fortis esset fuisset fortis H
[477]: oppressisset ΣHE: om. Tδ
[478]: quae est ... Clodianis del. Bake
[479]: effecisset ΣH: fecisset cett.
[480]: cui mortuo unus scripsi: qui mortuo unus H: cui mortuus uno Ea: cum mortuus uno Tw: qui mortuus uno b
[481]: satellitibus Sex. Clodio duce add. codd. (ex Asconio, p. 33. 5): Sex. Clodio del. Madv., etiam duce ego
[482]: orbis ΣH
[483]: ausurus H: ausus ETδ
[484]: a mortuis Σ mg., ETδ: ab inferis ΣHb2 (peiore numero)
[485]: sustinetis ... vero om. H
[486]: concurr. k, Madv.: cucurr. cett. cum fascibus ad Castoris Lambin. (cf. Ascon. p. 33 13. Phil. xiv. 15): cum facibus ad Castoris HETab2: cum falcibus ac rastris b1
[487]: volitaverunt Wüst: -arunt codd.
[488]: in sus. ΣH: et in sus. cett.
[489]: auctor. ΣE: atque ante auct. add. H: et add. Tδ
[490]: incred. ΣH: et incred. cett.
[491]: aspexeritis Σ
[492]: etiam sit adiuv. HEδ: etiam adiuv. sit T: sit etiam adiuv. P.
[493]: in infimi duo Oxx. ed R: om. in PHETδ
[494]: hominum PΣHb omnium ETα
[495]: atque suppl. P
[496]: atque anim. P (contra Severian. Rhet. L. p. 368)
[497]: ipsos PHb, Severian.: ipsi ETα
[498]: servari ΣHb2, Severian.: -are PETab1
[499]: civibus om. H
[500]: valeant valeant valeant H
[501]: mei cives valeant ΣH
[502]: urbs cara H
[503]: merita de me erit Tδ
[504]: propter PΣH: per cett.
[505]: bona re p PΣH: re p. bona ETwδ
[506]: primam Ernesti
[507]: mihi P (contra Quintil. vi. 1. 27)
[508]: o cogit. ETδ, Quintil.: et cogit. P: cogit H
[509]: me om. H: fort. senatui me numeri gratia)
[510]: dedidissem Garatoni
[511]: put. in patr. non fut. P: fut. in patr. non put. ΣHEw: non fut. in patr. put. Tδ
[512]: illi semel P
[513]: tua illa P
[514]: atque PΣHE: et Tδ
[515]: neque H
[516]: hoc eodem illo ΣH, cf. Tusc. iii. 31 hic est enim ille voltus semper idem, Att. i. 18. 3 instat hic nunc ille annus egregius
[517]: se om. P, qui deficit in verbo insequenti: se post fecisse inser. Baiter
[518]: peric. circumsp. ΣHE: circumsp. peric. Tδ
[519]: suam H: om. ETδ
[520]: deliniret Eα
[521]: fortuna ceperit Ioergensen: fortunae ceperit Σ(?)H: fortuna dederit ETδ
[522]: se ΣH: om. cett.
[523]: vocem sibi ΣHE: sibi vocem Tδ
[524]: arma ΣHE: om. Tδ
[525]: hanc esse Σ
[526]: brevitatem Hb: -tate ETα
[527]: meis ΣHb2: suis ETδ: tuis Lambin.
[528]: tamen om. Σ
[529]: in om. Σ
[530]: celebramur Hb: -emur ETα
[531]: versabitur Σ
[532]: hic ΣH: om. cett.
[533]: sis H: es ETδ
[534]: ista ΣH: illa cett.
[535]: eripieris b2
[536]: saltem ΣHw: tamen ETδ
[537]: querella H
[538]: eis his E
[539]: umq. iud. mihi Tδ
[540]: tametsi H: etsi ETδ
[541]: ceperit Σ
[542]: oblivio mei H: fort. quod si ... obl. mei (contra Arusian. K. vii. 497)
[543]: id in H: om. in ETδ
[544]: temporum om. E
[545]: si qua ΣBH: si quae cett.
[546]: si qua ΣBHE: si quae Tδ
[547]: dimicatio diminutio E
[548]: quod fac. ΣBHb2: quid fac. cett.
[549]: non abnuo, non recuso ΣBH: non recuso, non abnuo Tδ
[550]: salutem BH
[551]: commovetur ΣBH: movetur ETδ
[552]: sit ΣBH: sed cett.
[553]: eritis animo BH: animo eritis cett.
[554]: ullus in terris ΣBH: in terris ullus TEδ
[555]: vos semel hab. E
[556]: sanguinis ΣB
[557]: vos, inquam, in civis scripsi: vos inquam et civis (-es H) BH: vos in viri et in civis cett.
[558]: peric. appello ΣBH: appello peric. Tδ
[559]: tu post potuisti hab. T
[560]: qui ... putant om. Schol.
[561]: omnibus.
[562]: grata omnibus gentibus Garat.: grã ingentibus H: fort. gratia ingenti omnibus in gentibus
[563]: At quibus iudicantibus post gent. inser. Madvig
[564]: a quibus non potuisse? ab eis ΣBHb2: non potuisse eis cett.
[565]: mihi meisque ΣBH: in me meosque cett.
[566]: spectante B
[567]: hi Eb
[568]: restitutum BH: restitutum esse ETδ
[569]: distrahor ΣBHδ: -har ETW
[570]: praetor, consul BHb2: proconsul ETab1
[571]: virum conserv. iud. ΣBH
[572]: minime semel B
[573]: hicne ΣB
[574]: quem nos E
[575]: illam beatam om. BH
[576]: excipiet B: excipit H
[577]: pro lacrimis BH
[578]: possumus Σ(?)BH: possum cett. et Quintil xi. 3. 173
[579]: ferundis Schol.
[580]: sentietis ETδ: sentiatis Schol.: sentitis (-tentiis B) ΣBH
[581]: comprobabit (-vit) ΣBH: probabit cett.
[582]: et fortissimum om. Tδ
[583]: delegit ΣBb2: elegit HTw: legit Eδ