[86] verum alia causa tum Staieni fuit[433], alia nunc, Atti, tua est. ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse[434] demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat[435] in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius[436].