[81] qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur?
versatam esse[404] in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab[405] reo. dicit accusator[406] haec: “primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset[407], mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.” quid contra reus? “primum ipsam[408] multitudinem criminum et atrocitatem[409] pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.[410]”