[77] condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset[381] crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat[382]; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia[383]; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse[384] arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere.