Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 72

[72] itaque minime amarus[347] eis[348] visus est qui aliquid ex eius sermone speculae[349] degustarant[350]. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. tum appellat hilari[351] voltu hominem Bulbus ut blandissime[352] potest: “quid tu” inquit “Paete?[353]” — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum[354] delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae[355] quam generis uti cognomine videretur — “qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.” hic ille planus[356] improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret[357], contrahit frontem — recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus[358] — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab[359] natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset[360], pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum[361] atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum[362] palam omnes laturi essent, condemnatum iri.