[70] itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera[336] dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. [cap.26] cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus[337] in locis inanissimis[338] tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam[339] coepit. “ego dem[340] iudicibus? mihi ipsi igitur[341] praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum[342] damnari necesse sit? quid[343] tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus” inquit “et perditum prosternamus.”