Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 67

[67] post autem cum esset[324] Scamander unius Staieni sententia absolutus[325], patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab[326] Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac[327] fortunis suis petere coepit. [cap.25] iam hoc non[328] ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae[329] plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando[330] revertantur.