Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 65

[65] dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello[313], te, T. Atti[314], quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate[315], negate, inquam, meo[316] loco. quid tacetis? an[317] negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?