[6] quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huc[15] praeiudicati[16] adferatis — etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si[17] ad causas iudicia iam facta domo deferemus; — deinde[18] si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio[19] labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint[20] taciti cogitationi vestrae subiciatis sed ad[21] extremum exspectetis meque[22] meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, tum[23] si quid erit praeteritum animo[24] requiratis.