Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 53

[53] cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas[263] esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de[264] re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu[265] venire posse[266] : quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus[267], homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum[268] locutum[269] esse dicebat.