[50] ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem[250] qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me[251] omnia quae vellent esse facturum.
[cap.18] res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur[252], aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum[253] ad respondendum surrexi qua cura, di immortales!