Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 4

[4] equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio[10]. negem fuisse illam[11] infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? non est[12] nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.