Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 39

[39] index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic quid iam[194] reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex[195] petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum[196] suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum[197] Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam[198] manifestam relinquit[199]. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum[200] cum testibus multis tum vero illius ⟨testamento⟩[201] comprobabatur; in quo[202] Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.