Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 37

[37] cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi[185] pernoctarat[186] ibi diem[187] posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur[188]. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.