[33] [cap.12] itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset[163] avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius[164], isque, cum[165] gravi morbo adfectus esset[166], heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis[167] praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et[168] salvum parere posset[169]. itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset[170]; ab[171] secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis;