Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 30

[30] et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit[143] Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?

acervatim reliqua iam[144], iudices, dicam ut ad ea quae propiora[145] huiusce[146] causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem[147] sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit[148], cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori[149] nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem[150] repentinam vocemque[151] morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.