[27] petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum[124] viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris[125] filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo[126] sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia[127] natus Teani[128], quod abest ab[129] Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis[130] aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil[131] mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens[132] visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.