[23] [cap.8] interim Oppianicus ut erat, sicuti[101] multis ex[102] rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum ⟨M.⟩ Aurium[103] non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis[104] suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod[105] intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A. Aurius[106], vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus[107], in foro palam multis[108] audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse[109] comperisset, delaturum esse testatur.