[195] [cap.69] vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios[1032] deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum[1033] misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent[1034] in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace[1035], non[1036] domesticis copiis esse tutum[1037]. quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.