Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 192

[192] atque his rebus[1021] cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa[1022] paulisper conquirendorum et conducendorum[1023] testium causa Larini est commorata; postea autem quam[1024] appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater[1025] hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret. [cap.68] iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum[1026] ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem quandam Larino advolare[1027], usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset[1028]?