Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 190

[190] non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret[1011] insidias aliquas ac dies omnis atque[1012] noctes tota mente[1013] mater de pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret accusatorem[1014] filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. [cap.67] ita quod[1015] apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus[1016], haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante[1017] duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem[1018] pignori fore putavit.