[184] hem[977] hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque[978] editae sunt, illae ipsae[979] quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera[980] invenitur. non venit in mentem primum[981] orationem[982] Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere[983] de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem[984] expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio[985] superiore quaestione sublata; quod ipsum[986] haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum[987] dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.