Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 180

[180] furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines[951] quonam modo fieri potuisset ⟨requirebant⟩. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam[952] et tortuosam venire serrulam[953] qua illud potuisse ita circumsecari[954] videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.