Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 168

[168] nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen[889] et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa[890] fert, sibi tamen[891] non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. quis[892] huic rei testis est? idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem[893] propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco[894] testem in A. Cluentium constituere, is hunc[895] suo testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut[896] ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret[897].