Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 165

[165] obiectum est C. Vibium[874] capacem[875] ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus[876], L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. at[877] heres est Cluentius. intestatum dico esse[878] mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris[879] huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis.