[161] Cn. Decidio[852] Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit[853]. ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique[854] cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos[855] vim et manus attulisse. cum quaedam in callibus[856], ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.