Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 138

[138] ex quo intellegi potuit, id quod saepe dictum est, ut mare quod sua natura[707] tranquillum sit ventorum vi agitari atque turbari, sic[708] populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.

[cap.50] est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii; mea enim esse dicitur. recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum[709] aliorum[710] iudiciorum quae probata non essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse[711] aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo[712] tempore praeterire.