[132] verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat ⟨eum⟩[679] accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit[680] et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis[681] esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non[682] putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet[683] esse oportere?