Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 127

[127] nam haec quidem quae de iudicio corrupto[647] subscripserint[648] quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in M’. Aquilium[649] et in Ti. Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant[650]; ceteri videlicet gratiis[651] condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur[652], omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. aut illud adferant, aliquid eos[653] quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.