[122] censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare[618] voltis, non steterunt. atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat[619], ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios[620] referri aut tribu[621] moveri[622] iubeat, alter vetet. qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Romano[623] rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?