Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 12

[12] plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa[49], tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis[50]. ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur[51]; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor[52], non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.