Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 107

[107] ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus[535] ipsis quod hi[536] fecerunt[537] rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q.[538] Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita[539] dicere, quaeque[540] iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum[541] disciplina, qualis L. Caulius mergus, M. Basilus[542], C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius[543] pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in[544] his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit.