Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 104

[104] Fidiculanius[525] quid fecisse[526] dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc[527]. cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti[528] iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si[529] is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret[530], audire praeterea nihil debuisse.