Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 10

[10] primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit[36]. hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius[37] est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia[38] non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi[39] nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro[40] vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic[41] autem pro quo dicimus[42] nihil possit offensionis accipere[43] sine acerbissimo animi sensu ac molestia[44] et sine summo dedecore vitae et turpitudine[45].