Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 94

[94] quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet[195]. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.