Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 92

[92] [cap.27] huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis[187] forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur[188], tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata[189]. Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata[190], in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.