Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 83

[83] illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet[170] hic quidem[171] subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui[172] recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut[173] in epularum apparatu a [174] magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget[175] quibus utatur;