Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 73

[73] in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus[149] hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis—cum hoc, inquam[150], decere dicimus[151], illud non decere, et id[152] usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,