Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 7

[7] atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam[9], in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius.