[67] quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit[138], etiam si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus vocatur, qui Graece ῥυθμὸς dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius[139] feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum[140] quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.