[64] mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus[133] nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile[134], nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio[135] est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.