Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 62

[62] quamquam enim et philosophi quidam[128] ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate[129] loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate[130] princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.