Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 59

[59] ac vocis quidem bonitas[122] optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu[123] status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse[124] moderans et virili laterum flexione[125], bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.