[44] ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen[94] cum multis paene communia.
nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia[95]? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.