Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 33

[33] referamus nos igitur[60] ad eum quem volumus incohandum et ea demum[61] eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius. [cap.10] magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor[62] porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium[63], quae specie dispares prudentia coniunguntur.