[3] quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo[1] nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent[2] quod se assequi posse diffidant[3].